# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 186

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/186

TRACTATUS PRIMUS DE CORPORUM GENESI. SECTIO PRIMA. De Generatione generatim. CAPUT I. Explicatur quid sit Generatio. ENERATIO communiter definitur: transitus de non esse ad esse; in specie autem pro generatione viventium definitur: origo viventis a principio vivente conjuncto in similitudinem naturae. Quia generans debet se movere per propriam actionem ad generandum, hac de causa Aevae productio ex Costa Adami non fuit generatio Dicitur in similitudinem naturae, quia genitum debet esse ejusdem speciei cum generante, & ideo homo, dum vermes capillos, & similia producit, non dicitur generare Ad hoc igitur, ut ostendamus, unde virtutem habeant viventia sibi similia generandi, ante omnia statuendum est. 1. Ex nihilo nihil fieri per naturam ideoque praeexistentem virtutem continere debere. Statuendum generationi definitionem allatam a Peripateticis aliter a recentioribus exponi; videlicet: generatio est seminum nutritio, & explicatio. Supponendum itaque nostra ad usque tempora, tanquam certam fuisse habitam sententiam, quae asserebat animalia similia, ejusdem speciei generare juxta sensum primae defibogle definitionis, unde veteres existimabant animalia, quae in lucem prodibant, ante non extitisse, ideoque quaestiones omnes in scholis versabantur tantum circa materiam ex qua formarentur animalia.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
