# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 187-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/187-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/187-2

ASSERTIO. Non datur generatio in sensu vulgari Philosophorum Prob. In corporibus viventibus admiranda observatur partium structura, eximia varietas, singulare artificium, quae omnia in omnibus ejusdem speciei viventibus constanter reperiuntur, & quod est maxime singulare, singulae partes sunt optime dispositae; ergo illius artifex debet esse summae intelligentiae, consequenter solus Deus est illius structurae artifex, alias dicere oporteret, opus tam eximium factum esse a casu.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
