# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 188

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/188

Ad virtutem formatricem recurrere est voces nugatorias afferre pro causa reali, nihil ergo sane magis Diviui Numinis praesentiam suadet, quam quae observatur in animalium compositione, in qua admirabilis est tam diversarum partium unio, tam conveniens earum ad invicem habitudo, & tam stupenda ad totius confervationem conspiratio veluti quae essent singulae intelligentia praeditae. Profecto artisex non potest producere artefactum nisi secundum id, quod percipit; ergo a fortiori producens animalia debet cognoscere ordinem, & structuram, alias si a casu, & sine cognitione produci posset, vel ex putredine, ut loquitur Peripatetici, etiam totus Orbis ita fieri portuisset, proinde nullum extaret argumentum ex creatoris demonstrandi existentiam Dei, Coeterum nullum animal dici potest imperfectum, cum omnia animalia in suo genere persecta sint; illud enim perfectum est, cui nihil deest ex his quae sibi a natura debentur. Prob. 2. Vis formativa corporis animalium, vel est extra corpus generantis, vel intra: non intra, quum vis illa tribui nequeat nec partibus solidis, nec humoribus, nec partibus omnibus simul sumptis, quum omnis sint cognitionis expertia, nec animae rationali generantis, quae vim non habet movendi, & ordinandi parvitas seminalis materiae; non animae ipsius foetus, quae ipsum antea non informat, nec attingit quinimo illius perfectam constructionem expectat, nec ullam antea acquisivit mechanices peritiam, cujus maxima est necessitas ad Corporis formationem. Quod dixi de animalibus idem dico de Plantis, in quibus non minor est organorum apparatus, & singulare artificium. Denique haec sententia maxime consentanea est scientiae, & potentiae Dei, nihil enim magis Dei sapientiam suadet, quam animalium dispositio, quae merito comparatur civitati bene munitae. Objic. 1. In scripturis habetur dari generationem, nam Gen. 1. dicitur germinet Terra &c. Resp. Explicando Saciam Scripturam, siquidem loquitur de generatione improprie accepta, scilicet pro ovorum explicatione, non autem in sensu Peripatetico, in quo sensu caeterae omnes explicantur auctoritates Objic. 2.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
