# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 189

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/189

Proles magnam habet similitudinem cum parentibus, sed hoc explicari non potest, nisi per perlectam generationem, ergo &c. Resp. Similitudinem illam generari primo vel a dilatatione ovi in utero, a quo quamdam accepit formam, secundo vel ab imaginatione matris, sed de hoc infraObjic. 3. Si omnia animalia Deus procreasset nullum daretur monstruum, ergo &c. Resp. Monstra a Deo intendi in ornamentum naturae, malum enim Physicum a Deo intenditur; insuper provenire a varia fermentationis causa; a Deo enim perfecta, & integra producta fuere, inficiuntur autem a causis secundis, & uteri impersectione. Objic. 4. Si omnia essent a Deo creata non esset cur aliquae foeminae essent steriies; ergo &c. Resp. neg. ant. Nulla enim ratio potest tam aperte de foeminarum sterilitate exponere, quam quae deducitur ex nostra conclusione, quum enim dicamus corpuscula omnia fuisse in primo vivente, & ab ipso coetera participare, consequenter omnis sterilitas major vel minor habetur a majori vel minori participatione ovorum, cum non aequę omnes foeminae abundent ovis imo aliquae aliquando ipsis sunt destitutae, & e contra aliquae abundant ovis, unde & plures foetus pariunt Relinquo causas ex parte viri, & externas, occasionaiesque causas, de quibus infra suo locoEx dictis colligitur ova animalium, quae vocantur perfecta, sive ova viviparorum unum fuisse in altero inclusum, insectorum antea per massam elementarem fuisse dispersa (his exceptis, quae ad speciem alicujus animalis spectant, idest quae fuerunt in iis insecta) unde data est occasio dicendi ex putredine gigni, quod salsum esse apparet ex experimentis a Francisco Redi, & Malpigio elaboratis, ut ex dicendis constabit. Colzed by Google Digi Colligitur 2. cum doctissimo Valisnieri in viventibus contineri semina, & rudimenta multorum insectorum, quae in ipsis nasci videmus, hinc plantae, & multa animalia propria quaedam habent insecta; coetera apparebunt in sequentibus, in quibus demonstrabimus animalia omnia nasci ex ovis.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
