# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 190

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/190

CAPUT II. An omnia animalia nascantur ex ovis. IFFICULTAS ista celebris est inter recentiores Philosophos, & Peripateticos: Peripatetici enim quamvis animalium generationem ex semine oriri fateantur, nihilominus aliquando fieri ex putredine asserunt, non advertentes facilius esse fieri ex inopinato literarum concussu, orationem Ciceronis, quam ex putredine animali. ASSERTIO. Animalia omnia etiam insecta ex seminibus, & ovis nasci asserimus. Prob. 1. Et circa animalia perfecta est sententia, quum ipsa ex suis ovariis nasci semper observatur sit: itaque probatur: quoad secundam partem animalia insecta habent corpus organicum cujus structura vix humano captu comprehendi potest, sed corpus organicum ex sola putrescenti materia haberi non potest corpus enim organicum est vivens, vitalesque functio nes habet, ergo &c. Prob. 2. Ideo insecta animalia ex putrescenti mate ria nasci possunt, quia sunt animalia imperfecta, sed haec ratio est nulla, ergo &c. ostendo primo quia ideo sunt imperfecta, quia nascuntur ex putri non enim alia ratione id probant Peripatetici, & ideo nascuntur byGoogl ex putri, quia sunt animalia imper fecta, sed hic est circulus vitiosus, ergo &c. secundo ea non sunt impersecta, quae habent omnia requisita in sua specie, sed animalia insecta habent omnia requisita in sua specie ergo &c. minor patet, quia sicuti est perfectus homo in sua specie, ita vermis in sua. Prob. 3. Animalia genita ex putredine verb. grat.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
