Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 192
Unproofread scanNot analysed yet
Nos enim in praesenti non disputamus de nomine, nam vel vocentur ova, vel hydatides, semper tamen habent rationem ovi, nec sunt purae vessiculae, nam liquor ille in his contentus glutinosus est, &ipsa coctione induratur; sicut igitur ova a galli faecundata pullus continent, ita in caeteris ovis. Iustabis. Illae vessiculae maxime adhaerent substantiae ovario, ita ut ab ea abscindi non possint, ergo non possunt inservire generationi Patet consequentia: quia ova debent ex ovario decidere, ut faecundentur. Resp. dist. ant. Non possunt ante tempus conceptionis C post N Esto ova illa, &vessiculae membrana obducantur, &excidi non possint ante tempus conceptionis, post tamen conceptionis tempus, &post suam faecunditatem ampliantur, &taliter extendunt membranam, qua clauduntur, ut ipsam aperiant quia tam Anatomicus per vim consequitur, quod natura sponte, &paulatim efficit, ideoque difficile est per artem ova illa ab ovatorio segregare. Contra. Si hoc verum esset nulla intercederet differentia inter animalia ovipara, &vivipara, hoc est falsum, ergo &c. Prob. maj. Quia tam ovipara, quam vivipara essent ex ovis, ergo &c. Resp. neg. maj. ad prob. neg. conseq. Differentia enim quae versatur inter ovipara, &vivipara consistit in eo, quod ovipara foris, vivipara autem intus ova fovent, &ideo foras non emittunt nisi faetus. Objic. 2. Non est explicabile quomodo ova faecundentur a virtute seminali, ergo &c. Prob. ant. ova mulierum maxime ovariis adhaerent, ita ut ab ea etiam scalpello aegre excindi possint ergo &c. substanResp. Ova reddi faecunda per seminalem sic ditiam, quae ascendit per Tubas Faloppianas anguctas a Faloppio inventore; est enim quidam stus Tubarum ductus per quem ascendit virtus seminalis, &ad Ovarium defertur. Hoc exemplificari potest ex observationibus Herveii, &Malpigir factis in ovis oviparorum, quae insuper facta debita proportione ad hominem applicari possunt, &referuntur a clarissimo Edmundo Purchotio tom. 3. p. 3. sect. 2. circa finem his verbis. Primum in ovo faecundo, etiam ante gallinae incubationem, cicatriculam quamdam, quae primum est Pulli exordium, exquisito praesertim microscopio conspici, nemo, qui experiri voluerit, inficiabitur.