# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 193

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/193

Post sex autem incubationis horas mense Julio ea Cicatricula multum increvisse Malpigio visa est. Per horas duodecim vertebrarum initia cernebantur Post decem, & octo horas Cicatricula illa adhuc major apparebat. Exacto die integro prima cerebri rudimenta, imo & cordis ipsius initia extabant, completo altero die cerebrum cum spinali medulla conjungebatur. Post triduum elapsum oculi in varios circulos distincti, alae extensae, & cor majus videbatur Quarto die elapso vasa sanguinea, ac reliquae Partes distinctius apparebant; atque in dies omnia Pulli Organa augebantur, donec post vigesimum diem pullus pipiens ictu rostri corticem percussit, sibique exitum aperuit. Caeterum ad pleniorem hujus nostrae assertionis intelligentiam videri potest Figura, in qua A est aorta descendens, B vena cava, b b vasa emulgentia, cC renes, d d vasa spermatica, e e ovaria f f Tubae Falopianae, g g extremae partes Tubarum, quae foliaceae, & incisae seu fimbriae nominantur, h h lata uteri ligamenta, K uterus, L collum uteri apertum, mm vasa oliaca, n n uterina. Vide Obiic. 3. Apes ex putrefactis Taurorum visceribus generantur, ergo &c. antec. constat ex Ovid. lib. 1. Fast. Qua, dixit, repares arte requiris apes? Obrue mactati corpus tellure Juvenci Quod petis a nobis obrutus ille dabit. Jussa Tom. IV. ed by Goo Dic

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
