# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 195-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/195-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/195-2

SECTIO II. De Generatione Mixtorum. CUM animalia omnia, & Plantae, quinimo composita omnia materialia ex elementorum congerie oriantur non abs re de ejusmodi mixtione peragendum est. Ad perfectam igitur ideam generationis formandam dignoscere necesse est, quid sibi velit mixtio, quid putredo, quid fermentum, quid fermentatio, ac temperamentum, ut quae ex his promanatura sunt facilius cognoscamus. CAPUT I. De Mixtorum differentiis. CORPORA mixta sunt substantiarum simplicium aggregata, ideo in corporibus nil datur substantiale praeter Entia simplicia, ac proinde nexus rerum materialium a nexu elementorum pendet. Corpus igitur mixtum illud dicitur, quod ex elementis simul certo modo dispositis, & debita convenientia permixtis, coalescit. Dividitur mixtum in simpliciter tale, quod totam vis ab elementis habet, ut lapides, quo rum proprietates ab ipsis elementis saltem secundariis desumuntur. Aliud dicitur organicum, cujus proprietates non sunt absolute ab elementis, sed ab illius figura, dispositione, ac structura, ut animalia. Mixtum simpliciter dividitur in perfectum, & imperfectum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
