Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 196-2
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO. Mixta fiunt per hoc, quoad Elementa dissolvantur in aliquo liquido. Prob. Ad mixti generationem v. gr. lapidis necesse est, ut elementa misceantur certa proportione, &modo; sed non possunt misceri, quin in aliquo liquido fuerint soluta; nisi enim in aliquo liquido resolvantur erunt semper concreta, ergo necesse est, quod liquidi partes in poros elementorum ingrediantur, &elementi partes resolvantur. Preb. 2. Prob. 2. Experientia. Effusione aquae, aut aliorum liquorum plura corpora brevi etiam spatio corrumpuntur; Item aer plura corpora etiam dissolvit: ergo &c.