# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 196-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/196-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/196-2

ASSERTIO. Mixta fiunt per hoc, quoad Elementa dissolvantur in aliquo liquido. Prob. Ad mixti generationem v. gr. lapidis necesse est, ut elementa misceantur certa proportione, & modo; sed non possunt misceri, quin in aliquo liquido fuerint soluta; nisi enim in aliquo liquido resolvantur erunt semper concreta, ergo necesse est, quod liquidi partes in poros elementorum ingrediantur, & elementi partes resolvantur. Preb. 2. Prob. 2. Experientia. Effusione aquae, aut aliorum liquorum plura corpora brevi etiam spatio corrumpuntur; Item aer plura corpora etiam dissolvit: ergo &c.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
