# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 196

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/196

Imperfecta sunt ea, quae constant ex duobus, aut paucis elementis, ut nix, grando &c. Perfecta vero, quae ex omnibus elementis tam primis, quam secundis confluunt, ut plantae, animalia. Ex quibus deducitur, quod in omnibus mixtis etiam simplicibus inest quaedam structura, a qua plures effectus admirandi emanant, unde a Philosophis dicitur structura organica occulta, eo quia sensibus deprehendi nequeat, ut sympathia, antipathia, vismagnetica &c. isti enim effectus explicari non possunt nisi per effluvia materiae aethereae, vel unius corporis in poros alterius impetum facientis, quo fit, ut corpora ad se mutuo accedant, ad quod indispensabiliter requiritur aliqualis intrinseca organizatio. His explicatis ut certum suppono generationem dari mixtorum, in eo tamen sensu, quo supra explicavimus, cum de facto videamus ex vario concursu elementorum tam primi, quam secundi generis varia corpora resultare juxta diversas combinationes. Tota igitur quaestio restringitur ad modum, quo mixta fiunt, pro qua sit

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
