# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 199

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/199

Dum unum vel duo elementa permiscentur corpori existenti in tali specie mixti, in illo corogl corpore habetur nova proportio, & novarum proprietatum principium, ergo erit nova generatio, & consequenter corruptio. Antecedens patet, quia quae libet proportio suas habet proprietates; consequentia tamen probatur. Proprietates profluunt ab essentia & illi proportionantur, quamobrem diversae essentiae diversas habent proprietates, ergo si novae habentur proprietates, & nova essentia, & proinde novum compositum. Prob. secunda pars. Dum elementa, vel magna elementorum pars separatur, perit principium proprietatum mixti, quae ex convenienti temperatione oriuntur; ergo &c. Prob. conseq. Quia essentia nequit stare sine proprietatibus suis, ergo si pereunt proprietates perit quoque & essentia. Confirmatur ex modo, quo plantae & Animalia corrumpuntur; tabes igitur marcor, marasmus (sic enim vocatur modus corruptionis in plantis, & animalibus) fit per elementorum subitum discessum, vel lentam particularum expirationem, ergo &c. Obiic. 1. Non potest fieri secessus elementorum nisi reperiatur in mixtis, sed in mixtis non sunt elementa, ergo &c. Resp. neg. min. Falso enim recitata opinio tribuitur Aristoteli, & non alio fundamento, quam ut illorum sententia ab Aristotele auctoritatem accipiat, sed insuper dato esse opinionem Aristotelis oppositum tamen a nobis sustinetur, ut infra videbimus. Objic. 2. Nullum est principium subitae disgregationis assignandum, ergo mixtorum corruptio per secessum subitaneum elementorum fieri nequit. Resp. neg. ant. Quia illa subita elementorum disgre gatio habetur per incensionem, ut experientia quotidiana demonstratur. Ea enim, quae incenduntur evanescunt in auras, ita ut non remaneat in cineribus nisi terra sola, & sal fixum, & horum ratio est quia per incensionem illam partes sulphureae, quae ut sunt DOę sunt suae structurae nexus, & validum vinculum elementorum dissipantur. Contra. Nulla est causa talis incensionis assignanda, ergo &c.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
