Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 206
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO. Liquida homo genea nequeunt formentari, sicut corpora durissima difficilius, quam rariora, &liquida, quo tenuiora, facilius fermentantur. Prob. prima pars: Liquida homogenea sunt, quae partes habent omnino similes inter se tam in ordine, quam in figura, ac flexibilitate &c. sed corpus habens partes omnino similes, nequit fermentari, ergo &c. prob. min. quia eo ipso, quod partes sint omnino similes in figura; non potest excitari diversarum partium combinatio, nec partium praecipitatio, cum omnis praecipitatio partium oriatur ab aliqua pugna, vel heterogeneitate; ergo &c. Probatur secunda pars: Ea difficilius fermentantur, quae majorem partium condensationem habent; sed corpora dura habent &c. quam rariora, ergo &c. minor patet; major. prob. quia fermentatio nil aliud est, quam motus intestinus partium insensilium; ergo Probatur tertia pars: Ea facilius fermentantur, quae minora habent impedimenta; sed corpora, quo tenuora, eo minora habent impedimenta, impedimentum siquidem est partium adhaesio; sed quo rariora eo minorem habent cohaesionem, ergo Ohjic. 1. Objic. 1. Multa corpora fermentantur antequam sint in aliquo liquido perfusa; ergo Resp. neg. conseq.