Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 208
Unproofread scanNot analysed yet
Quo posito oportet assignare particulas excitantes in quolibet mixto fermentationem, &pro resolutione sit ASSERTIO. Vera, &propria fermenta sunt Alkali, &Acidum. Prob. Fermentatio oritur ex motu particularum, sed iste oritur ex agitatione partium Alkalicarum, &Acidarum, ab eo enim oritur motus, quod aptum est determinare materiam aetheream ad motum fermentationis, sed haec sunt partes alkali, &acidi: Nunquam enim excitatur fermentatio, nisi ubi partes sunt alkali &acidi; omne enim mixtum fermentescens si resolvatur ex illo, habetur alkali, &acidum Confirmatur. Si a corporibus sermentabilibus amplius non fermentabitur, &ideo cineres, a quibus extractum fuerit alkali, &acidum, non possunt amplius fermen tari. Urgetur Fermentatio habetur per partium intrinsecarum agitationem, sed ita agitatio habetur a particulis alkaii, &acidi; quia dum partes sunt ejusdem generis non possunt in se mutuo agere; ergo per solas particulas alkali, &acidi &c. Objic. 1. Excitatur fermentatio sine commixtionealkali cum acido: nam si limaturae metallorum affundantur liquores, sive aquae stygiae, acidi statim maxima habetur effervescentia, &fermentatio, ut experientiapatet, ergo &c. Resp. neg. con. Quia in metallis, eorumque limatura parogle partes alkali inveniuntur, ideoque dum ipsis commiscentur particulae acidi excitatur fermentatio. Contra. Metalla non habent particulas alkali; ergo &c. Prob. ant. Si metalla gustui applicentur, non percipitur alkali; ergo &c. Resp. neg. ant. Quia etsi non habeant hunc effectum, ut percipiatur a gustu, quia est insipidum; habent tamen reliquos omnes effectus; etenim attenuant, liquant urinas, &sudores movent, ut alkalia. Objic. 2. Per solam aquae effusionem excitatur fermentatio, sicut dum aqua in calce viva effunditur maxima videtur effervescentia; ergo &fermentatio.