# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 208

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/208

Quo posito oportet assignare particulas excitantes in quolibet mixto fermentationem, & pro resolutione sit ASSERTIO. Vera, & propria fermenta sunt Alkali, & Acidum. Prob. Fermentatio oritur ex motu particularum, sed iste oritur ex agitatione partium Alkalicarum, & Acidarum, ab eo enim oritur motus, quod aptum est determinare materiam aetheream ad motum fermentationis, sed haec sunt partes alkali, & acidi: Nunquam enim excitatur fermentatio, nisi ubi partes sunt alkali & acidi; omne enim mixtum fermentescens si resolvatur ex illo, habetur alkali, & acidum Confirmatur. Si a corporibus sermentabilibus amplius non fermentabitur, & ideo cineres, a quibus extractum fuerit alkali, & acidum, non possunt amplius fermen tari. Urgetur Fermentatio habetur per partium intrinsecarum agitationem, sed ita agitatio habetur a particulis alkaii, & acidi; quia dum partes sunt ejusdem generis non possunt in se mutuo agere; ergo per solas particulas alkali, & acidi &c. Objic. 1. Excitatur fermentatio sine commixtionealkali cum acido: nam si limaturae metallorum affundantur liquores, sive aquae stygiae, acidi statim maxima habetur effervescentia, & fermentatio, ut experientiapatet, ergo &c. Resp. neg. con. Quia in metallis, eorumque limatura parogle partes alkali inveniuntur, ideoque dum ipsis commiscentur particulae acidi excitatur fermentatio. Contra. Metalla non habent particulas alkali; ergo &c. Prob. ant. Si metalla gustui applicentur, non percipitur alkali; ergo &c. Resp. neg. ant. Quia etsi non habeant hunc effectum, ut percipiatur a gustu, quia est insipidum; habent tamen reliquos omnes effectus; etenim attenuant, liquant urinas, & sudores movent, ut alkalia. Objic. 2. Per solam aquae effusionem excitatur fermentatio, sicut dum aqua in calce viva effunditur maxima videtur effervescentia; ergo & fermentatio.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
