# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 21

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/21

falsum est, iter illud fuisse triennale, unde excursionem fadam in Ophiram tamquam terram remotissimam quidam colligunt) semel navigarunt hancque Ophiram ab illa quae sita est in Arabia, diversam esse probat citatus Bochartus, quod ex Arabia ebur advehi haud potuerit, in qua Elephanti nulli sunt. Ac quoniam Insula Ceylon, sive Ceylan olim Taprobana dicta secundum tam veteres, quam recentiores Scriptores Elephanti plures, & multo majores, quam in aliis Indiae locis. Cercopitheci, item magni pretii, necnon merces omnes, & Thesauri alii ad Salomonem delati in maxima sint copia, non dubitant eruditi asseverare Ophi ram, in quam naves Salomonis pervenerunt, fuisse illam ipsam antiquorum Taprobanam. Dominus Huetius Ophiram collocat in Africa ob nominis derivationem, nempe ipsum Africae nomen ab Ophir derivarunt nonnulli, unde & Lybia Ophirisa dicta fuit: Imo Septuag., & Joseph pro Ophir vertunt Sophir, vel Sophira, quam nonnulli putant esse Sofalam, quae est Africae Regio, per quam e mari rubro venientes navigant in Samatram caeteramque Indiam Orientalem. Non me latet nonnullos Ophir per matathesin litterarum vertere Perù verum falsum esse apparet ex eo, quod Salomonis tempore nomen Perù incognitum erat, imo etiam nunc Peruanis est ignotum: Hispani enim nuper illud isti regioni indiderunt a quodam flumine ibidem sito, cui nomen est Perù; teste a Costa, & aliis. Itaque Huetius illam statuit ad Africae oram, quae soli Orienti obversa est a promontorio aromatum quod nunc Gardasuy appellant, ad extremum usque Africae limitem versus Austrum, & qui ab Arabibus Zanguebar, & qui inde vocatur Cafraria. Quod ad me attinet, parum mea interest, an sit in Mesopotamia, an India, vel Africa; hoc unum scio in America non fuisse, & licet inter se quam maxime certent Auctores eruditi, pauci tamen sunt qui illam collocant in America. Quod spectat ad Tharsis Regionem judico cum laudato Huetio esse ora Africae Occidentalis, & praecipue loca freto Herculeo proxima, ac Boetis praecipua ostia, & Gades nomine proprio Tharsis appellarentur; unde Chaldaeus interpres Jonathan Tharsis reddit Africam. Et de facto Salomon cum Aethiopicis Africanis commercium habuisse non obscure colligitur ex Historia Reginae Sabae.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
