# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 217

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/217

Quod cum omnis actualis calor in animalibus sanguineis sit a sanguine, in eo calor erit intensior, in quo sanguis erit fervidior, aut copiosior caeteris paribus; cum autem in maribus generatim sanguis sit fervidior, ut inferre licet ex actionum vigore ex aeris expiratione, aliisque signis, quam in foeminis; cum idem sanguis magis abundet in maribus generatim quam in foeminis, testante vasorum amplitudine, duplici illo titulo mares censeri debent foeminis calidiores. Nec obstat, quod reperiantur foeminae, quae sanguinem habeant acriorem, & copiosiorem, quam mares aliqui ejusdem speciei, nec obstat etiam quod certis temporibus foeminae servidiorem habeant sanguinem, quam mares calidissimi ejusdem speciei, uti gallinae tempore incubationis.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
