# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 218

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/218

Quia ob bilem facile apprehendunt, velociter discurrunt, motu agiles, & acres sunt; ob melancholiam vero animum ab externis revocant, & in se totum colligunt, ac proinde quae apprehendunt, diu meditantur, nec non constanter, & sincere judicant, ergo &c. Confirmatur. Sola melancholia non sufficit ad ingenium. Quia melancholici tantum habent colorem iuridum, vel plumbeum, suntque male coquentes, stupidi, formidolosi, solitarii, suspiciosi, & ad insaniam facile proclives. Roboratur: Habentes temperamentum ex melancholia, & cholera, sunt natura sicciori praediti, consequenter carent recrementis, quae spiritus conturbant, & obnubilant. Insuper & atrabile generantur spiritus tenuissimi, ac lucidissimi, qui mirifce ad opera mentis deserviunt, ergo &c. Objic. Complexio sanguinea abundat calore, & humiditate, quae fovent actiones vitales; ergo intellectum, maxime in senibus. Resp. Complexionem sanguineam esse aptam ad ictiones vegetabiles non tamen intellectuales, qua nimia pinguedine spiritus praefocantur. Contra. Sanguinei, & biliosi habent acrimoniam, & ceergo &c. haec enim maxime ingenio & celeritatem, deserviunt. Resp. neg. conseq. Licet ingenio maxime deserviat celeritas, quia tamen in sanguineis deficit maturitas consequenter temperamentum sanguineum non est totaliter idoneum ad excellentiam ingenii.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
