# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 221

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/221

Pubertas a pilorum in pube eruptione dicitur. ipsa vox fit gravior & asperior: robur corporis augetur, & hominum corpora incipiunt esse aperta ad propagationem, licet puberes debeant se a Venereis abstinere, ut possint robur corporis accipere. In mulieribus pubertatis initio vasa sanguinea laxantur, & viae aperiuntur, quibus menstruus sanguinis profunditur. In juventute fiunt notabiles corporis mutationes in ipsa amplius non fit corporis incrementum; cum pars primaria fibrarum magis solidatur, & ideo corporis exercitia melius exercentur; pariter in ipsa sanguis fit calidior, & partes solidae frigidiores, eo quia magis durantur, & exsiccantur. In virilitate autem, seu aetate consistente, corpus conservatur in eo statu, quo erat in fine juventutis. In senectute tandem, omnia sensim decidunt, in deterius ruunt, & viribus collapsis, animi etiam deficiunt. Triplex autem status in senectute consideratur; primus, quo insignis adhuc noxa non deprehenditur; secundus, in quo insignis unius, vel plurium facultatum imbecillitas prodit; tertius tandem, in quo omnia collabuntur: hinc fit, quod ob caloris tenuitatem in senibus alimenta non bene concoquntur & ideo facilius jejunant, quam adolescentes; hinc in senibus est temperamentum frigidum, & ideo calore in ipsis deficiente juxta naturae leges omnibus incurrit moriendi necessitas, a quo nemo immunis evadere potest.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
