# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 223

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, TRACTATUS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/223

Jam vero hujus etiam grani semen quamvis oculis videre nequeamus, ratione tamen conjicere possumus, quia nisi talis vis esset in istis elementis non plerumque nascerentur ex terra, quae ibi seminata non essent: ergo ex D. Augustino &c. Prob. 3. Ratione: omne quod oritur; nascitur ex eo, quod ipsum continet, sed solum semen continet plantas: ergo &c. prob. min. In solo semine cernuntur plantae rudimenta ope microscopii, & aliquando etiam nudis oculis: ergo &c. secundo vero in solo semine est substantia vegetabilis, quae calore solis; & aqua pluviali, terreisque particulis impraegnata excitatur ad motum, ut appareant partes organicae: ergo &c. Confirmatur experimento Marcelli Malpighi Medici Bononiensis, qui terram ex profundiori loco erutam vase vitreo conclusit, illudque vas multiplici velo sic obduxit, ut aerem, & pluviam excipere posset; semina autem leviora, quae huc illuc in aere jactantur prorsus excluderet, atque ex ea terra nullum gramen, aut herba pullulavit: ergo &c. Objic. 1. Plantae nascuntur ubi nulla sunt semina: ergo &c. probo ant. In pluribus partibus, ubi nulla ab hominibus projecta sunt semina, nascuntur plantae: ergo &c. Resp. neg. ant. Ad probationem negationis concedo, quia licet semina ab hominibus non sint projecta projecta tamen sunt ab ipsis arboribus; semen enim maturum ex arbore cecidit, ex quo planta crevit. Contra. Multoties oriuntur plantae in locis arboribus destitutis; ergo tunc saltem sine semine: patet consequentia, quia tunc non sunt arbores, ex quibus semina decidunt Rasp. neg. conseq.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
