Latin
TRACTATUS II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 224
Unproofread scanNot analysed yet
Illo etenim casu semen utpote glutinosum ab avibus ore, vel pedibus transfertur in illis locis, ubi tandiu manet, donec necessariis dispositionibus accedentibus soliis erumpat. Item a ventis, &exhalationibus abripiuntur, specialiter cum semen aliquarum plantarum sit multoties insensibile; immo etiam odore plantarum particulae seminales erumpunt &quemadmodum ex remotissimis partibus juxta aeris temperiem odor sentitur; ita immitti possunt particulae seminales, quae tempore suo plantis dent originem. Observate tamen hac de causa non in quolibet loco quamlibet nasci plantam; non enim nascitur triticum, cannabis, linum, ulmus, quercus &c. sed solummodo quaedam herbae nascuntur, quarum semina vel in terra jacebant, a vento ibidem tranlata; vel aliquo alio casu per aerem dispersa ex plantarum corruptione delata. Objic. 2. Quaedam plantae oriuntur ex ramo depacato in terra, vel surculo alteri plantae inserto: ergo Resp. neg. ant. Quia radix, surculus &c. fuerunt ex semine, &ideo ex seminis ligno, vel succo nascuntur plantae. Deus enim semina omnia cum prima planta creavit, &ideo in qualibet parte plantae plura semina reperiuntur Ex dictis colligitur Plantarum formas consistere in &organizatione, per debita materiae dispositione, quam a coeteris compositis distinguitur proinde plantarum corpus organicum esse, ut constat ex fibrarum plexu, &partium varietate. Colligitur 2.