# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 224

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, TRACTATUS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/224

Illo etenim casu semen utpote glutinosum ab avibus ore, vel pedibus transfertur in illis locis, ubi tandiu manet, donec necessariis dispositionibus accedentibus soliis erumpat. Item a ventis, & exhalationibus abripiuntur, specialiter cum semen aliquarum plantarum sit multoties insensibile; immo etiam odore plantarum particulae seminales erumpunt & quemadmodum ex remotissimis partibus juxta aeris temperiem odor sentitur; ita immitti possunt particulae seminales, quae tempore suo plantis dent originem. Observate tamen hac de causa non in quolibet loco quamlibet nasci plantam; non enim nascitur triticum, cannabis, linum, ulmus, quercus &c. sed solummodo quaedam herbae nascuntur, quarum semina vel in terra jacebant, a vento ibidem tranlata; vel aliquo alio casu per aerem dispersa ex plantarum corruptione delata. Objic. 2. Quaedam plantae oriuntur ex ramo depacato in terra, vel surculo alteri plantae inserto: ergo Resp. neg. ant. Quia radix, surculus &c. fuerunt ex semine, & ideo ex seminis ligno, vel succo nascuntur plantae. Deus enim semina omnia cum prima planta creavit, & ideo in qualibet parte plantae plura semina reperiuntur Ex dictis colligitur Plantarum formas consistere in & organizatione, per debita materiae dispositione, quam a coeteris compositis distinguitur proinde plantarum corpus organicum esse, ut constat ex fibrarum plexu, & partium varietate. Colligitur 2.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
