# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 225-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/225-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/225-2

CAPUT II. Explicatur in quo consistat vita Plantarum. IXIMUS Plantas mechanicae generari ex semine; unde semina vegetabilium cum ovis animalium convenire nonnullis persuasum est; etenim microscopio in ea seminis parte, quam gemmulam vocant omnia plantae semina, & delineationes, quin imo totam plantam cum omnibus suis partibus existere illis visum est; hinc simul, ac semen immittatur terrae accedentibus aqua, & calore, plantae semina expandi, & indebita magnitudine excrescere arbitrantur, ut diximus de generatione plantarum ex ovis. Alii inter quos Rudigerus, coeterique moderni Angli contendunt, quod quia plantae constant corpore organico, & partibus ad certum usum determinatis quales sunt radices, capsulae seminales &c. in illis necessario admittendum est aliquod principium vitale unde spiritum plasticum plantis inesse existimant. Opinio haec de cognitione Plantarum olim apud Poetas celebres, in scholis tamen Philosophorum inaudita erat; nostris tamen temporibus, ut jam dixi, renovarunt Angli, ut Carthesii mechanismum rejicerent, & activum principium in Plantis collocarent, animam plasticam plantis tribuerunt. Verum enimvero, quantum a recta ratione aberrent, Tom. IV. rent, ex eo evincitur, quod anima sentiens, & cognoscens exigit corpus ita organizatum, ut spiritus vitales ad cerebrum usque perveniant, ibique motu suo sensationem excitent, sed in Plantis hujusmodi organixatio non datur, nec spiritus, nec cerebrum inveniuntur, nec sensus, qui sunt organa cognitionis: ergo Pariter Plantarum functiones regulatae, & conformes sunt, consequenter perfici possunt absque cognitione. In illis enim nullus est motus progressivus nulla functio voluntaria, non agnoscitur dolor, ac laetitia, nullum ergo cognitionis indicium.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
