# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 226

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/226

Objic. 1. Corpus organicum exigit animam cognoscentem, sed tantum organizatio sufficit ad animam cognoscere debita, quae spiritus animales, & cerebrum importat, ut constat inductive, discurrendo per singula viventium genera, qua ratione Aristoteles astris, & plantis animam tribuit, sed Plantarum corpora sunt organica: ergo &c. Resp. neg. maj. Non enim quaelibet organizatio sufficit ad animam cognoscentem, sed tantum organizatio debita, quae spiritus animales, & cerebrum importat, alias etiam horologium, & magnes cognitionem haberent. Objit. 2. Omne agens propter finem agit per cognitionem, sed plantae operantur propter finem; ergo habent cognitionem. Resp. neg. min. Licet enim plantae ad suum finem perveniant, & in finem agant non propterea operantur propter finem, quia in finem diriguntur ab Auctore naturae, & non sibi statuunt per cognitionem finis. Objic. 3. Plantae discernunt alimentum sibi proprium, & per organa debita distribuunt juxta partium exigentiam: ergo &c. Resp. Haec omnia perfici solo mechanismo, sicut & in ipso homine sine cognitione peraguntur, Chylosis, Chymosis, nutritio &c. ut infra examinabitur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
