# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 229

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/229

Sciendum itaque est plantas recenter natas esse teneras, ideoque mollioribus alimentis indigere, unde saepe evenit morbus in plantis, quoties deficit succus nutritius idoneus, scilicet purissiliima substantia, quia crassiori succo plantae juniores nutriri nequeunt. Plantae autem seniores nequeunt accipere a terra tantam succi nutritii copiam, quantam juniores; unde vicinae plantae sibi mutuo officiunt, cum terra nequeat omnibus nutrimentum largiri idoneum Plantae, quae abundant succo aqueo, & celerius augentur, breviori tempore dissolvuntur; cum earum particulae non sint perfecte connexae. Addenda pariter sunt externa incommoda frigoris, siccitatis, grandinis, nivisque, ut accidit 1709. Plantae enim subeunt temporis mutationes, ut observare est in quatuor anni tempestatibus. Excitantur etiam in Plantis varii tumores ab insectis, quae suo aculeo fructus, flores; folia, imo & ipsum lignum offendunt, & fibras lacerant, unde & multi morbi in Plantis resultant. Ex his colligitur Plantas suo veneno non carere: est autem succus malignus; quem planta attrahit, vel plantae poros obstruit. Inter venena plantarum maximum est oleum, quia sua uligine, ita meatus omnes occludit, ut per illos alimentum traduci nequeat, & percolari. Relative ad morbos assignantur remedia, vel per debitam culturam, vel per incisionem, vel potationem: si morbus a rubigine procedat; praecipuum remedium est incisio. Ex demonstratis pro ramorum diversitate, fructus diversos oriri compertum est, eo etiam fere pacto quo cibus, & potus in cunctis animalibus non semper eundem sortitur effectum, quia aliter in his, aliter in illis disponitur, ac figuratur. Quaeret fortasse aliquis, quomodo ramus arbori sic inseri possit, ut succuse trunco in ramum ascendat. Resp. 1. Cum pori in planta qualibet sint longe plurimi satis ad succum e trunco in ramum reducendum, si multi eorum sibi respondeant, licet alii multi sibi non congruant, sic poridum vitri unius, poris alterius ubique non respondent, & tunc per diversa vitra lumen transmittitur; caeterum Resp. 2. non quemlibet ramum posse cum qualibet arboris specie inseri, sed dumtaxat cum illis, cum quibus habet affinitatem, ut succus nutritius possit communicari.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
