# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 231

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/231

Sunt autem utricoli vessicae fere ovales inter se communicantes Vesiculae autem sunt turgidae succo, ex quo fiunt concretiones lanideae, ut apparet in cortice Quercuum vetustiorum. Principalior corticis pars est illa, quae ligno contigua est; in cortice praeter fibrarum tubulos sunt varii meatus insensibiles, alii secundum longitudinem protensi, alii a cuticula ad interiora directi, & alii in gyrum circumducti, Lignum ex fibris ligneis, tracheis, & utriculis componitur. In ligno, sicut in cortice fibrae ligneae protenduntur, quae deferunt succum, quem continent illumque etiam ad latera diffundunt, eumque sibi mutuo communicant. In ligno vero arctius uniuntur fibrae in parvis fasciculis, unde oritur fasciculorum indefinitus numerus. Hic observandum nodorum structuram in plantis esse, etenim in nodis fibrae ligneae variis modis convolviantur, implicantur, uniuntur, & ideo difficillimum est illas fibrarum in nodo conglobationes evolvere itaque nodi considerantur tanquam ventriculi, & colatoria, in quibus succus nutritius coquitur, depuratur, & suam consequitur speciem; ex nodis in plerisque plantis erumpunt gemmae, veluti quaedam novarum plantarum rudimenta. Tracheae sunt fistulae spinales ita vocatae ab officio, quia habent eundem usum in plantis, quem tracheae in animalibus, quae respirant aerem. Illae fistulae compinguntur ex lamina, quae ob splendorem vocatur argentea; haec omnia in figura prima demonstrantur, in qua R designat tracheas, L laminam argenteam in spinae modum contractam, N utriculorum ordines. Medulla est quaedam vesicularum congeries, & ideo creditur esse ejusdem substantiae, cum fasciis utriculorum, quia cortice ad interiora plantae protenduntur Ex quibus omnibus deducitur modus investigandi Anatomiam plantarum; quotiescumque enim aliquis invenit radicem, & eam aspicit attente, videt nihil aliud esse, quam ipsam radiculam augumentatam. In Cerasis enim, & prunis corpus exterius compositum est ex pluribus fibrarum fasciculis, qui omnes directe ascendunt, & descendunt, & intersecantur sequela vesicularum horizontalium, ut patet in figura 22. in qua litterae D D denotant fasciculos fibrarum, litterae vero EE vesiculas horizontales.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
