Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 232
Unproofread scanNot analysed yet
Anatomias plantarum ferme eodem tempore ediderunt Marcellus Malpighius Italus, &Nehem. Grewius Anglus, &multis demonstrarunt, in plantis eadem ferme membra reperiri, qualia in animantibus per quae succus nutritius, &aer diversis vasis circuietur. In primis autem terra plantis est instar stomachi, siquidem in illa particulae aqueae, salinae, sulphureae, nitrosae, oleosae &c. praeparantur in alimentum, quod vel per fibras radicum, vel per ipsum corticem ingreditur. Dividuntur plantae in herbas &arbores. Illarum Rajus 25. harum vero 13. constituit genera, quorum specialiorem contemplationem sibi vindicat Botanica.