# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 232

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/232

Anatomias plantarum ferme eodem tempore ediderunt Marcellus Malpighius Italus, & Nehem. Grewius Anglus, & multis demonstrarunt, in plantis eadem ferme membra reperiri, qualia in animantibus per quae succus nutritius, & aer diversis vasis circuietur. In primis autem terra plantis est instar stomachi, siquidem in illa particulae aqueae, salinae, sulphureae, nitrosae, oleosae &c. praeparantur in alimentum, quod vel per fibras radicum, vel per ipsum corticem ingreditur. Dividuntur plantae in herbas & arbores. Illarum Rajus 25. harum vero 13. constituit genera, quorum specialiorem contemplationem sibi vindicat Botanica.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
