Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 234
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus modus fit in fixum; finditur enim stipes, &praeparatus surculus fissurae inseritur, tum luto plaga illa oblinitur, lutamentum musco, &cortice obligatur &c. Tertius hoc modo sit: arboris truncum resectum, vinculis arctioribus constructum scalpro modice findito, ita ut fixura trium digitorum latitudinem habeat, quo peracto surculos congruos a te selectos ex utraque parte in cunei formam rasos, integra tamen, &incorrupta medulla indito prius ad aperiendam fixuram cuneolo, demergito, quo extracto redeuntibus in plagam trunci secti lateribus, depositus surculus adstringitur &tandem luto, muscoque, eo prorsus modo, quo in praecedentibus factum est, plagam oblinito, &habebis insitionis opus peractum. Truncus A Plaga C Truncus e latere B Surculi inserendi D D ut patet in Quartus fit emplastratione, seu seutulata consitione, qua portio corticis ramusculi suis gemmis instructi, in fixuram aperti cortice trunci adoptantis inse ritur &deinde emplastratur hoc modo Pomus salic i, &Populo, Ulmo, &Moro Vitis, Amygdalus &Persico, &Pruno inseri possunt, quae si gemmis suis uniantur &pruno inserantur, pruna persici, nucleae vero Amvgdali saporem referent: Item hoc modo Oliva oleastro, Ficus Moro, &e contra: Cerasus Lauro Platano, &Pruno, Nux Pruno &c. Quintus fit coronata consitione, cum multi surculi Intra corticem, &lignum in toto ambitu inseruntur. Sextus fit perticali satu, cum scilicet plures surculi in perticam perforatam v. gr. salignam infiguntur, &haec terra deinde obruitur Ad incisionem reducitur propagatio plantae per radices. Item modus, quo plantae avulsae denuo plantantur; pro quo attendendum ut meliori solo plantetur, &fossa evulsa planta committenda est, &humore perfundi non debet, alioquin terra vallum inde obducit, &minus est docilis ad hoc, ut radices ea in parte sese agant.