# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 235

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/235

Item tum in insitione; tum in replantatione, ut dixi, maxime est attendendum ad culturam soli, & ideo ut recte procedatur, breviter dico, quod terra diversimode colitur; primo enim aratro proscinditur, sulcatur, teritur, imminuitur tum ut maligni habitus avolent, qui alioquin plurimum nocerent, tum ut ab affuso succo melius diluatur, subigatur, imbuatur, devehanturque corpuscula illa alimentitia, quae humoris vehiculo indigent tum ut ex ipsa gleba educantur, tum ut in plantam per radicis poros subire valeant. Secundo tunditur aliquando terra, & ubi trita est, cribratur, ut magis docilis sit. Tertio aliquando altius foditur, ut scilicet ex virgine gleba semina serantur; arescit enim gleba educto pingui succo. Quarto terra aliquando irriganda est, ut plantae fructus edant, specialiter si pluvia deficiat, quia aqua pluvialis melior est pro isto effectu, quam putealis, & fontana quia ob rigiditatem poros obstruit; imo rigatio non solum alimentum vehit praebendo humorem, qui est vehiculum alimenti, sed etiam radices mollit, ut inde melius sugat. Quinto terra stercoratione impinguatur; stercoratio enim confert plantis alimentum. Fimus diversi generis est; Columbinus calidissimus, adeoque ad reficiendas terrae vires adhibetur, nimio scilicet frigore fractus; Ovillus mordax; Asininus autem, & equinus medii sunt temperamenti. Sexto non raro plantis cineres asperguntur, ut superfluum humorem exsiccent, & quia cineres arcent animalcula, v. gr. formicas. Prodest etiam contra vim saevientis brumae supremam radicem illarum plantarum cinere munire, quarum nativus calor debilitatus est. Septimo saepe adhibetur sarculatio: sarculatur, vel sarritur terra post segetes ortas duplici commodo. Primo enim tritici plantae non parum inde proficit, cum enim durior sit ambiens gleba, vel plus aequo stringit radicem, & culmum plantae, & affuso humore non ita afficitur. Item nonnulli utuntur gleba ad conciliandam foecunditatem plantarum juxta illud Poetae: Saepe etiam steriles incendere profuit agros, Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: Sive inde occultas vires, & pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias, & plura relaxat Spiramenta, novas qua veniat succus in herbas &c.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
