# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 238

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/238

Pili nec ex natura sua crescunt, nec incrementum in pilis habetur per intus susceptionem sed per juxtam appositionem, quod non sufficit ad vitam; ergo &c. Resp. neg. ant. Quia sicut plantae suscipiunt alimentum per ventriculos radicis, quod insuper ascendit per radicem, per meatus plantae, per omnes plantae partes, & vi caloris plantarum convertitur in substantiam plantae, consequenter attrahunt alimentum per intus susceptionem, & per consequens vivunt, ita idem dicimus de pilis. Objic. 1. Planta nutritur, & alimentum sumit; sed pili non accipiunt alimentum, quia non datur alimentum pilorum; ergo &c. Resp. neg. min. Pilorum enim cibus est succus quidam, vel humor quidam pinguis, quod vel extero illo odore constat, quem usti pili exhalant; ut jam de plumis dictum est: adde quod simplex humor, vel mera pituita in longum duci non potest; igitur multum aliginis inest, & pinguioris succi. Exemplum est tum in aranearum tela, tum in bombyciniis filaminibus, nempe tum haec, tum illa ex quodam succo excrementitio derivantur. Contra. Si daretur cibus pilorum, non esset, cur foemina barba careret, quia etiam in foeminis datur succus pinguis; ergo &c. Resp. Foeminas barba carere, propter nimiam pororum laxitatem, quae ratio etiam de pueris militat, & Eunuchis, ex quo apparet falsam esse Alexandri opinionem asserentis foeminas pilos non habere eo, quod poros spissiores habeant, cum hoc manifeste repugnet experientiae quia foeminae carnem habent molliorem, & laxiorem. Insuper licet in illis non sit barba, habent vero pilos in aliis pluribus corporis partibus, ut in capite &c. Immo viduae aliquae barbam nutriunt propter caloris exuberantiam, cui humor pinguis accedit. Objic. 3.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
