# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 24

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/24

Et praedicabitur hoc Evangelium Regni in universo Orbe, & testimonium omnibus Gentibus, & tunc veniet consummatio: Cyrillus Jerosolomitanus, AmbroIta Origenes sius, & D. Thomas in Epist. ad Rom. 10. lect. 3. & de facto ex Sacra historia habemus in diversis terrae partibus successive fuisse Evangelium enunciatum; scimus enim in Hybernia non fuisse praedicatum ante S. Patritium, unde in Martyrologio sub die 17. Martii dicitur: In Hybernia natalis S. Patritii, qui primus ibidem Evangelizavit, & in Polonia non ante annum Christi 1445. Regnante Boceslao, ut affirmat Martinus Cromerus; in Hungaria sub S. Adalberto an. 979. in Suevia, & Norvegia an. 1255. in Africa, Congo, Monomotapa, & Guinea non ante an. 1484. Tandem concedo Apostolos ad Americam usque pervenisse, sed non scientia, aut industria humana, sed singulari Dei Providentia, cui nihil est impossibile, non autem erat via ordinaria cognita Objic. ult. Nisi fuisset novus Orbis veteribus cognitus non potuisset habitari, ergo fuit cognitus. prob. ant. Homines in Americam migrarunt, sed nisi habuissent cognitionem non potuissent in Americam migra& non tantum post Adam, verum etiam post Noe, ergo Americae cognitionem habuerunt. Resp. neg. min. Nam undequaque venerint omnes in Americam, illuc fortuito (quamvis non sine Divinae Providentiae consilio) pervenerunt, nec inter ipsos, & nos unquam fuit commercium, consequenter incognitam fuisse Americam est extra omnem aleam dubitationis; sed patiaris, ut nonnulla de hujumodi habitatoribus referam; in primis in Hispania disputatum fuit, utrum Indi oriundi essent ab Adamo, vel quaedam media species esset inter simios, & homines? Et Petrus Cottonus Societatis Jesu, Diabo lo per puellam obsessam loquenti hanc de America quaestionem proposuit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
