# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 240-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/240-2

CAPUT II. De Cornibus, & Unguibus. ASSERTIO. Cornuae, & ungues sunt verae plantae, sicut etiam dentes. Prob. prima pars: Cornua crescunt, per intus susceptionem nutriuntur, ut patet experientia, & insuper quia cornua sunt ossea, cum in ipsis ossibus nascantur, & ideo insita videntur &c. Tandem cornua cava sunt, ut canna, penna, & nascuntur ab annulo, & orbiculo quodam umbilicali; consequentia vero ex dictis patet. Confirmatur In cornu Cervi videmus veram arborem, siquidem in ipso videtur Matrix quaedam, & summa radix cervini cornu, & tandem quia primae subulae emicant, tum princeps, & directus truncus producitur, qui in suos ramos dividitur, nempe ex illo inferum brachium, tum superum, & digiti nascuntur, desinitque in coronatam, vel palmatam apicem; ergo &c. ProSoogl Probatur secunda pars. Eodem modo ungues ejusdem sunt rationis cum cornibus, & ossibus; ergo &c. ant. patet; quia unguis videtur osseus, & corneus constans suo fibrarum plexu, & radice crescit, & nutritur per intus susceptionem, & consequentia pariter ex dictis infertur evidenter. Probatur tertia pars. Dentes crescunt, & nutriuntur crassiore succo, scilicet excremento nervorum; quapropter extremis nervis, & nervosis membranis obvolvuntur per nodum quendam umbilicarem, cui firmiter adhaerent, ita ut nisi nodus solvatur, vel succus, vel pabulum deficiat, dens nunquam arescit, sicut diximus de fructibus plantarum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
