# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 248

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/248

CAPUT II. An Bruta animalia revera sentiant? CIRCA Brutorum vitam variae sunt Philosophorum G opiniones, in primis Epicurei beluis rationem tribuunt, sicut hominibus, esto in Atomorum motu, tenuitate, & levitate ipsam collocent, cujus opinionis falsitatem in Metaphysica demonstravimus, ostendendo, materiam non posse cogitare. Consentiunt omnes Peripatetici Bruta gaudere cognitione sensitiva, Curthesius part. 1. princip. §. IX. cui sentire idem est, quod cogitare, animalia Bruta sine sensu, & cognitione agere, similiaque esse machinis quarum motus non ab intrinseco principio; sed a rotarum apta compositione dependet, statuit. Hinc omnes eorum actus a solo spirituum cursu, vario impulsu cerebri, ac certa corporis organorumque figuratione, quemadmodum nostrae actiones, quae animo non advertente fiunt, ut respiratio, cordis motus, ciborum digestio &c. a simili producuntur causa; ut ostendit Antonius le Grand dissert. de Carentia sensus, & cogitationis in Brutis Gaspar Langenhert Brutum Carthesianum, nec non Joannes Darmansonius in libello, cui titulus. Bestia in machinam commutata: Caeterum hoc dogma novum non est; illud enim ante Carthesium docuerat Gometius Pereira Medicus Hispanus in opere triginta a se annis elaborato anno 1554. quod ab Antonii, & Margharitae Parentum suorum nominibus Antonianam Margharitam inscripsit. Cujus Apologiam ad objectiones Michaelis a Palacios Hispani refert Vossius lib. 3. de Orig. & progres. idolol. cap. 41. Sed neque hic Philosophus Hispanus primus asserti sui Auctor putandus est. Credidisse enim olim quoque Diogenem bruta Animantia neque intelligere posse neque etiam sentire; Plutarcus de Placitis Philosophorum libr. 5. capit. 20. docet. Nec minus saeculo post natum Christum Augustini tempore, & ante eum de hac controversia disputatum fuisse sequentia memorati Praesulis verba in libr. de quantit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
