Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 25
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo Insulae animalia acceperint, &quomodo illuc homines post Adamum pervenerint? Cum enim Americam a nostro Orbe abscissam undique, magnamque esse Insulam veteres contenderent, fatigavit Cottonus cum multis aliis ingenium, qui vastis quadrupedibus in primis eo aditus patuerit? Risum certe movent, &merentur; qui transnatasse bruta Oceanum asseverant. Ea quoque, quae de superato ab animalibus freto Anian, quo America ab Asia disjungi vulgo dicitur, vulgo proferuntur, fundamento destituuntur. Sane, qui Regiones illas accuratius lustrarunt (quod fecit inter alios Guilh. de Rubruquis Monachus Gallus, qui an. 1253. legationis munus in Tartariam obiit, atque inde varia retulit) non meminerunt interjacentis alicujus freti, sed maris, &Insularum. Quin cohaerere terras Asiae, &Americae Septentrionalis, atque inde patere huc terra viam nullo freto interclusam demonstrat argumentis evidentibus Eliud Nicholai in ejus scripto Germanico oppido vero a Benedicto Franchensteinio Keutenio tum suppeditato in dissertatione de Originibus Americanis Lips. A. 1669. ventilata Caeterum minora animalia facillime potuerunt traduci; majora autem per se possunt freta transnatare quemadmodum verisimile est Alces ex Europa Septentrionali transnatasse ad Labrador, Canadam, &Insulam Souriquosiorum per Arctoam plagam; scimus enim illas non vereri transnatare sinus maris, ut compendium itineris faciant: Imo legimus in historia primae navigationis Jacobi Quarterii Ursos facillime transnatare mare quatuordecim leucarum; cum viderit unum transnatare mare, quod est inter continentem, &Insulam Avium. Circa Incolas multae circumferuntur opiniones. Per Lescarbotum aliqui putant progeniem fuisse Chami eo deductam per Dei punitionem, cum Josue inciperet illius caintrare in terram Chanaan, &possessionem pere, &ita majores Americanorum, nempe Chananaei, naves ascenderunt, &a tempestatibus acti ejecti in Americam fuerunt, quorum fundamentum est, quia scriptum est in Libris Sapientiae: Chananaeos ante adventum Israelitarum in ipsorum Provincia fuisse Anthropophagos, quemadmodum plurimi hujuscemodi generis inveniuntur in America. 2. Opinio est a Costa l. 1. c. 15. qui ex Hispania venisse asserit propter textum Abdiae.