# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 252

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/252

ASSERTIO. Bruta habent Animam cognoscentem. Prob. 1. Bruta habent ogana sensus, ejusdem fere structurae cum organis corporis humani, & easdem experiuntur mutationes, quae in organis sensoriis hominum accidunt; etenim ex organis sensuum externorum, ac in corpore humano nervi ad cerebrum extenduntur, per quos motum fibrillis eorum impressum ad cerebrum propagari eodem modo potest, quo propagatur in corpore humano; ergo quamobrem non repugnet sensibilia repraesentari per excitationes organorum in homine, ita nec in animalibus, adeoque possibiles sunt ideae sensibiles, quae ideis brutorum cohaesistant; igitur cum argumentum a similitudine, & Analogia desumptum valeat, optime concluditur bruta cognitionem habere, si organa consimilia ac homines habeant, per quae excitentur ideae in cerebro, alias frustranea fuissent hujusmodi organa.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
