# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 254

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/254

absque cognitione sexangulares suas Cellas tam geometrice aedificent, easque certis quibusdam temporibus melligine implent? quid? quomodo mores, consilia selecti duces missi ad ulteriora pabula speculatores animadvertentiam indicant? Atque ad haec peragenda caeco dumtaxat impetu feruntur? Verum quae naturae vis, qui corporum motus tantum valet, ut merae Machinae Regem sibi constituant, ejus Imperio obsecundent, & tantum non venerabundae ei adsint, auxilientur, protegant? Quid circa illum insciae conglobantur, alis insidentem contegunt, nec patiuntur in examinis medio discerni? Unde illa militum turba in ejus custodiam deputata? Cur hi potius, quam alii satellitis munus agunt? Casu lictores electi, qui assidua auctoritate conservent, & fessum humeris nonnunquam sublevent! Si ratione destituuntur; si eorum, quae agunt ignari sunt, aperite; unde vita functos caeterae foribus offerant, & funerantium more exequias comitentur. Insulsum est rationis vestigia non rationi accepta referre, & effectibuslatentem detectis causam non eruere. Non minora praebent Araneae solertiae suae indicia, dum telas suas texunt, & laxas in foribus suspendunt domus. Nam muscis insidiantes, quoties in Telae centro potius quam in extremis excubant, nisi quoniam aequales, quae a medio feruntur lineas esse norunt, & instar periti aucupis se gerentes trahi rete eo in lo co facilius sentiunt: si aliorum quorundam Animalium indolem probe scrutemur, patebit non infirmiori donari ratiocinio eaque opera patrare, quae ad humanam solertiam proxime accedunt. Referunt Historici Cervos in Africa dum siti premuntur, & aquae deest copia lapidibus in situlam dimissis, liquorem attollere, & supposito graviori pondere sursum levius adducere, quod hauriant; scilicet & quatenus ariditatem, qua vexantur, depellant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
