# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 255

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/255

Non minus providentiae prae se ferunt Cilices, Anseres, qui natura garruli, & concubia etiam nocte clangentes, ubi Taurum montem trajecturi sunt, Aquilas in eo degentes veriti calculo os obstruunt, ne rauco suo strepitu hostes transitus sui admoneant, & in suam perniciem prodantur. Quis enim sormicarum industriam, & disciplinam miratur, quae urbes tanto artificio condunt, ut varia loca reperiantur tum comitiis celebrandis, tum in annum asservanpanes, tum defunctorum corporibus sepeliendis Urbem quadrangularem se spectasse testatur Aldrovandus quatuor pedes latam, in qua per vias, velut ad ad negotia ultro, citroque cursitare tamquam Cives Ipsae formicae videbantur, angulorum, & laterum directa erat delineatio, urbis longitudinem media secabat via, profunditate, latitudineque digitali, quam rursus per transversum aequaliter inter se spatiis, tres aliae viae eadem digitali profunditate, & latitudine directissime intersecabant, in extremis viarum angulia, vel angiportibus, ova in acervos erant collecta. Altera urbis parte antra frumento repleta, ut in ipsas vias redundarent. Viae omnes erant mundissimae; in urbis denique longitudinis medio unica porta Zephyro objecta; unde in Virg. Georg. 4. Esse Apibus partem Divinae mentis, & haustus Ethereos &c. Omitto, quae de Elephantibus, aliisque industriose narrantur, quae profecto appetitum sensitivum, & aversionem sensitivam indicant; sic Gallina voce allicit pullos, qualem in aliis casibus non fundit. Peculiari quoque voce utitur, ubi ipsi insidiose struuntur; pariter Canis latratum variat, & vocem tristem eidem miscet, cum ejulatu, ubi in conclavi solus relictus exire cupit; igitur habet aversionem; ergo & cognitionem, cum aversio ex mali repraesentatione oriatur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
