Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 256
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hucusque dictis colligitur Bruta affectibus commoveri, veluti canem invidia, &ira, subinde etiam gaudio; his igitur positis. Resp. Ad rationes Carthesianorum, &quidem ad primam &secundam desumptam ex auctoritate S. Augustini, &Sacrarum Scripturarum; equidem posse brutorum Animam in sanguine consistere, cum nil vetet cognitionem pure sensitivam certo spirituum motui esse alligatam; cum pro certa spirituum determinatione observemus sensationem, &intellectionem mutari. Ceterum explico Sacram Scripturam, &loquitur causaliter con. formaliter neg. Anima dicitur consistere insanguine, quia Anima est radix vitae Brutorum, quia a sanguine pendet, ideoque loquitur causaliter, &concomitans, quia vita omnis carnis causatur, substentatur per sanguinem, &de facto si literaliter sumatur, etiam Anima hominis in sanguine consisteret; quia dicit Sciptura; Vita omnis carnis in sanguine est. Hanc responsionem tradit D. Augustinus lib. 2. con. Advers. legis, &Propheta cap. 6. ubi inquit: Sic dictum est Anima omnis carnis est sanguis, quomodo dictum est: Petra autem erat Christus; scil. non quia hoc erat; sed quia hoc significabatur, non frustra autem &Animam voluit significare per sanguinem; quia invisibilem per visibilem; Pariter ex sanguine fiunt spiritus vitales, &animales sanguis vero spiritui, &spiritus sensibus, &sensus rationi. Denique sanguis est vehiculum Animae; idest vitae; quia sanguine alicujus &conservatur vita; ideo que pro Animali, &vita Animalis sanguinem sibi dari, &cibari voluit Deus; ita exponunt omnes commentatores, &specialiter vester eruditissimus Cornel. a Lapide in 26. Deuter. &17. Levit. ,imo hanc sententiam tenent sapientissimi vestri Doctores, si unum excipiamus Patrem Perdiez. Insuper retorqueo argumentum. Quia Scriptura affirmat Animam in Brutis, 1. &2. cap. Gen. Ad tertium. Animam non argui in Brutis ex quacunque illorum functione, sed tantum ex quibusdam, qoae in nobis indicant cognitionem. Enimvero quod argumento ipsorum nulla insit vis concludendi satis superque intelligitur, ex iis, quae de harmonia praestabilita in superioribus dicta fuere.