# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 257

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/257

Non negamus in Brutis omnia, quae observamus, sola vi mechanismi consequi, negamus tamen inde aliqua probabilitatis specie, multo minus certo inferri nullas Brutis esse Animas Quod Brutorum, praesertim perfectiorum, organa eandem habeant structuram, quam habent organa Cor poris humani, nudo aspectu agnoscitur, si organa sen soria Brutorum, ac hominum, veluti oculi, cultro A natomico subjiciantur; quod nemo nisi in omni Anatomia prorsus alienus, ac hospes ignorat. Ex identitate autem structurae recte colligi identitatem mutationis ab eodem sensibili in organis sensoriis Brutorum, ac hominum productae; si quis dubitet experimento facile ejusdem convincitur. Etenim nemo est qui nesciat modo in experimentando fuerit versatus, in oculis Brutorum objectorum visibilium imagines inversas perinde, ac in oculo humano delineari. Argumentum ab Analogia desumptum, etsi in probabilium numero sit, in rebus tamen naturalibus maximum habere pondus; ita ut apodictico plerumque aequipolleat, non ignorant, qui vel in sola Astronomia satis sunt versati. AristotelicoScholastici Animas Brutis tribuerunt; propterea quod sibi persuaderent, absque iis actiones Brutorum explicari minime posse; quod cum, non probaverint, nec Brutorum Animas existere probarunt. Atque ea de causa factum est, ut Cartesiani easdem rejecerint, contrariis probabiliter persuasi; ad istam vero Analogiam, qua nos utimur in probanda existentia Animarum Brutorum, animum non adverterunt. Ad ultimum, in quo quaeritur, an Anima materialis sit, vel Spiritualis: Respondent in primis aliqui cum Magalotti Animam illam esse spiritualem, deterioris tamen conditionis Anima nostra; quo fit, ut Anima illa corpore destructo evanescat; haec autem non mihi arridet, quia spirituale est sua natura immortale. Alii mediam ponunt inter spiritum, & materiam, sed Tom. IV. sed quid intelligant, ignoro, cum ideam positivam, & claram de illa formare non possimus. Alii asserunt Animam esse materialem, & isti in duas abeunt partes.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
