Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 258
Unproofread scanNot analysed yet
Purchotius in primis illam collocat in Spiritibus Animalibus, qui eodem pacto ac in nobis perficiunt suas functiones; verum ipse in responsione argumentorum astruere videtur sententiam Carthesii; nam admittit sensum, ut dicit motum organorum, fibrarum, &cerebri, quem motum vocat sensum, &negat sensum pro ut importat perceptionem, quod idem profecto est ac Bruta esse mechanica. Resp. Igitur Animam esse materialem, &cognoscitivam, quod facile erit percipere, si distinguamus cognitionem ab intellectione. Haec est igitur differentia, quam tradit Cambre, anima sensitiva sentit, &imaginatur, hae enim functiones motui spirituum sunt alligatae. At intellectio est cognitio rerum spiritualium, &universalium, qua destituuntur Bruta, ideo Anima Spirituali gaudent. Objic. 1. Si Bruta cognoscerent haberent discursum, &electionem; hoc est falsum; ergo &c. Resp. dist. min. Non habent discursum intellectualem, ut in homine con. suo modo neg. quamvis in Brutis non sit discursus intellectualis, cum in illis non sit Anima Spiritualis; habent suo tamen modo discursum, quo ordinare possunt suas actiones, consequenter cognitione diriguntur. Ad id, quod de electione dicitur respondetur disting non habent electionem elicitam a voluntate, &appetitu intellectuali con, materialem elicitam ab appetitu sensitivo neg. sicut ad intellectionem intellectualem sequitur appetitus, &inclinatio intellectualis, quae vocatur voluntas, ita ad cognitionem sensitivam sequitur appetitus sensitivus, quo appetant, &consequantur bona sensibilia, &sensibilia mala fugiant, &istud agnoscimus in Brutis. Objic. 2. Si in Brutis esset Anima cognoscens, esset dolor; sed in illis non est dolor; ergo &c. Prob. min. Dolor est propter peccatum juxta D. Augustinum; ergo &c.