# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 258

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/258

Purchotius in primis illam collocat in Spiritibus Animalibus, qui eodem pacto ac in nobis perficiunt suas functiones; verum ipse in responsione argumentorum astruere videtur sententiam Carthesii; nam admittit sensum, ut dicit motum organorum, fibrarum, & cerebri, quem motum vocat sensum, & negat sensum pro ut importat perceptionem, quod idem profecto est ac Bruta esse mechanica. Resp. Igitur Animam esse materialem, & cognoscitivam, quod facile erit percipere, si distinguamus cognitionem ab intellectione. Haec est igitur differentia, quam tradit Cambre, anima sensitiva sentit, & imaginatur, hae enim functiones motui spirituum sunt alligatae. At intellectio est cognitio rerum spiritualium, & universalium, qua destituuntur Bruta, ideo Anima Spirituali gaudent. Objic. 1. Si Bruta cognoscerent haberent discursum, & electionem; hoc est falsum; ergo &c. Resp. dist. min. Non habent discursum intellectualem, ut in homine con. suo modo neg. quamvis in Brutis non sit discursus intellectualis, cum in illis non sit Anima Spiritualis; habent suo tamen modo discursum, quo ordinare possunt suas actiones, consequenter cognitione diriguntur. Ad id, quod de electione dicitur respondetur disting non habent electionem elicitam a voluntate, & appetitu intellectuali con, materialem elicitam ab appetitu sensitivo neg. sicut ad intellectionem intellectualem sequitur appetitus, & inclinatio intellectualis, quae vocatur voluntas, ita ad cognitionem sensitivam sequitur appetitus sensitivus, quo appetant, & consequantur bona sensibilia, & sensibilia mala fugiant, & istud agnoscimus in Brutis. Objic. 2. Si in Brutis esset Anima cognoscens, esset dolor; sed in illis non est dolor; ergo &c. Prob. min. Dolor est propter peccatum juxta D. Augustinum; ergo &c.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
