# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 259

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/259

Resp. dist. ultimum ant. loquitur S. Doctor de Creatura cognitione intellectuali praedita, non vero de Creatura praedita sola cognitione sensitiva, cujusmodi est Brutum; in Brutis ergo potest esse dolor; sive poena, non quia in eis possit esse proprie peccatum; sed quia Bruta sunt propter hominem producta; homo enim exigit; ut Bruta possint aliquando puniri (ac proinde ut eis possit esse dolor,) ut v. g. Canis puniri possit quando aliquem mordit. Contra: Creatura, quae est capax doloris debet esse capax alicujus felicitatis, quae dolores terminet, alioquin durior esset hujus Creaturae conditio; atqui Brutum non est capax ullius felicitatis; ergo &c. Resp. dist. major. Creatura; quae est capax doloris simul; & cognitionis intellectualis debet esse capax alicujus felicitatis con. Creatura; quae est capax doloris non tamen cognitionis intellectualis, sed cognitionis tantum sensitivae debet esse capax alicujus felicitatis subdistinguo; debet esse capax alicujus felicitatis improprie; id est alicujus voluptatis, & quietis, quibus labores, & dolores terminentur con. debet esse capax alicujus selicitatis proprie dictae neg. felicitas quippe proprie dicta consistere debet, vel in cognitione intellectuali, vel in amore; qui per cognitionem intellectualem dirigatur; licet autem Brutum non sit capax felicitatis propriae dictae, eo quod non sit capax cognitionis intellectualis, capax tamen est felicitatis improprie, idest voluptatis, quae est circa bona sensibilia. Obiic. ultimo. Est imperceptibile, quod Anima materialis percipiat; ergo &c. Resp. Imperceptibile non est, quod tam celeberrimi Philosophi docuerunt, Aristoteles, & tota Peripateticorum Schola id percipit, ac tenet. Gassendus Animam collocat cum Epicuro, Democrito, & Anaxagora in atomis rotundis, & levigatis; post Carthesium non defuerunt etiam, qui contra ipsum militarunt ex recentiotioribus Philosophis, qui Brutis cognoscere tribuant p quamquam statuant eorum Animas materiales, ut Camber, Coschovit in organismo mechanico, & centum fere alii, qui etiam Carthesii Sententiam tanquam purum inventum receperunt.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
