Latin
SECTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 260
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO II. De Animalium Divisione. CAPUT I. De generica divisione animalis. NIMAL a vita dicitur, non quod solum animal vivat, cum &plantis conveniat, sed quia principaliter ipsi convenit, cum non tantum crescat, sed etiam moveatur. Quatuor sunt genera Animalium propter quadruplicem motum; nam graditur quadruplex, avis volat, reptile serpit, piscis natat, vel etiam propter loca, quae inhabitant; siquidem quadruplex in terra vivit, sicut &reptile serpendo, avis in aere, piscis in aqua, aliqua intra animalium viscera, ut vermes: omnibus perfectius est quadruplex, quia plura habet organa, &disciplinae capacior est, &propius accedit ad hominem. Animalia in genere sunt corpora organica facultate loco motiva praedita; natura enim per gradus in omnibus suis operibus procedit, unde sicut plantae quae aliquod animalitatis habent, ita sunt animalia parum ab illis plantis diversa utpote insecta, quae partim volucria, partim reptantia, qualia sunt muscarum infinita genera, papiliones, vermes, araneae formicae, &plurima alia animalcula, quibus nomen insecti inditum; quoniam in corpore varias incisuras habent. Rudigerus insecta esse medium inter bruta, &vegetabilia defendit, ita ut similia sint Brutis, quoad corpus, &plantis quoad animam.