Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Avibus. YOLATILIA animalia aves, seu volucres vulgo nominantur, eo quia volatu utantur atque supra terram elata per aerem ferantur; inter ipsas Aquila primatum obtinet, avium rex dicta ob corporis robur volatus sublimitatem, visus acumen, &generositatem &c. ferunt exclusos pullos unguibus arreptos ad solem obvertere, &eorum indolem ejus obtutu probare, contuentes scilicet, ut legitimos habere, caeteros, ut spurios. Avium genera innumera sunt, &quia de singulis individuis dicere quasi impossibile est, praecipuas dumtaxat earum species a victus ratione recensebimus. Aliae sunt carnivorae seu praedatrices, quae rapto vivunt, &illae etiam in dupiici sunt differentia, nam quaedam aduncum rostrum habent, ut Aquila, Milvius, Falco &c. aliae diversum, ut Corvus &c. Omnes aves duobus pedibus praeditae sunt; quamvis non desint qui existiment quasdam pedibus carere, &aere vivere, atque in continuo motu subsistere, nec non nisi vita exortes in terra deprehendi: verum id falsum esse convincitur, nam cum animalia sint, somnoque indulgeant, difficile est in perpetuo motu manere. Volucres ex ovo generari ex supra dictis satis constat.