# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 264-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/264-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/264-2

CAPUT III. De Avibus. YOLATILIA animalia aves, seu volucres vulgo nominantur, eo quia volatu utantur atque supra terram elata per aerem ferantur; inter ipsas Aquila primatum obtinet, avium rex dicta ob corporis robur volatus sublimitatem, visus acumen, & generositatem &c. ferunt exclusos pullos unguibus arreptos ad solem obvertere, & eorum indolem ejus obtutu probare, contuentes scilicet, ut legitimos habere, caeteros, ut spurios. Avium genera innumera sunt, & quia de singulis individuis dicere quasi impossibile est, praecipuas dumtaxat earum species a victus ratione recensebimus. Aliae sunt carnivorae seu praedatrices, quae rapto vivunt, & illae etiam in dupiici sunt differentia, nam quaedam aduncum rostrum habent, ut Aquila, Milvius, Falco &c. aliae diversum, ut Corvus &c. Omnes aves duobus pedibus praeditae sunt; quamvis non desint qui existiment quasdam pedibus carere, & aere vivere, atque in continuo motu subsistere, nec non nisi vita exortes in terra deprehendi: verum id falsum esse convincitur, nam cum animalia sint, somnoque indulgeant, difficile est in perpetuo motu manere. Volucres ex ovo generari ex supra dictis satis constat.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
