# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 266-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/266-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/266-2

CAPUT IV. De Natabilibus, & Piscibus. QUI in aquis natando se movent, aquatiles animantes vocantur. Eorum maximus, & veluti caeterorum princeps est Balena, seu Caetus in mari Indico frequens, cui Plinius quaterna jugera assignat; haec autem 960. pedum longitudinem aequant. Captam unam memorat Pareus in Scaldi flumine 10. ab Antuerpia milliaribus anno 1577. cujus longitudo 8. & 50. pedum erat, altitudo 16. cauda 14. pedes lata, intervallum ab uno oculo ad extremum rostrum 16. inferior maxilla 25. pedibus instructa, quae totidem foraminibus excavatis recondi poterat. Balena a caeteris piscibus distinguitur quod praeter pulmones, renes &c. genitalia habet, branchiarum loco praegrandem in fronte fistulam gerit, per quam aquam ore exceptam egerit, & eum impetu effundit. Piscium multae sunt differentiae, tum a corporis tegumento, tum a loco, in quo vivunt desumptae. Ratione loci quidam maritimi sunt, nonnulli fluviales, alii lacustres. Ratione tegumenti quidam squammis, alii cute vestiuntur, eaque vel laevi, vel aspera. Cum respiratio instituta sit a natura ad sanguinem refrigerandum, atque vapores, & fuligines ejiciendas, quaesitum est inter antiquos, an Pisces, & alia animalia, quae pulmonibus carent respirent.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
