# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 266

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/266

Quod autem quaedam volucres majori volandi facultate aliis polleant, id vel ex alis magis dispositis vel ex musculis vegetioribus provenit. Fabulis merito tribuimus quorumdam relationes, quod Pellicanus pullos a serpente occisos in vitam revocet, quod Cycnus suavissimo cantu praeviam mortem expectet, quod Pavo habeat pedes deformes, quibus conspectis cristas deponat, & prae dolore vociferetur, quod corvi nullam pullorum curam habeant; denique quod Phoenix ex suis cineribus reviviscat, & unica sit in Universo; sed de his ex professo infra.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
