# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 267

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/267

Id passim negant Aristotelici, magistri sui auctoritate fulti, qui omnem respirationem a piscibus removent. Recentiores autem Philosophi, ac Medici, licet respirationem, quae per contractionem, & dilatationem diafragmatis, & pulmonum peragitur non tribuant piscibus, cum supponant pisces, aliquibus exceptis, pulmonibus carere; eam tamen illis concedunt, quae in aeris, vel alicujus alterius materiae halituosae attractione consistit, ad refrigerationem instituta; neque ad id asserendum rationes desunt; quippe ad hoc ordinata est respiratio, ut cor refrigeretur; & spiritus vitales foveantur; quae omnia piscibus ad vitae conservationem necessaria sunt. 2. Ad quid piscibus concessae sunt branchiae, nisi ut per eas aqua sive sola, sive aeri admixta, versus cor deducatur, & postmodum expectoretur? sed evidenter convincitur: pisces aere ad respirationem indigere, nam si pisciculi in vase angustiori, aqua repleto claudantur, ad multos menses vivere non possunt, nisi vasi orificium pateat, & libere per illud aer ingrediatur. Si vero illud obduretur illico suffocantur . 3. denique nullum est in natura animal, quod aere non conservetur, ut in Boiliana pneumatica machina experiri licet, in qua quodcunque animalis genus, si modo exceperis Cancros, ostruas, inclusum illico deficit, & extinguitur. Objic. Cum Aristotele; si aer aquam penetrat, & usque ad piscium cor pervenit, cur non pari ratione homo sub aquis constitutus vivere poterit? Resp. Causam esse, quod homo in aere degens magnam ejus copiam continuo attrahat; illa autem aeris portio aquae poros ingrediens exilis est, si ad illum comparetur, eo quia hominis functionibus peragendis non sufficit. Adde quod aeris soliti inopia aqua in pulmones deducitur, hominemque suffoeat quia ob superingredientem alium ejici non potest.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
