# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 268

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/268

Pisced vero Branchias habent, quarum ope exhaustam aquam ejicere possunt. Pisces pinnarum agitatione in aquis, & caudae praesertim directione natant. Duo enim adnotanda desiderantur: primum, ut pisces ab aqua substineantur: secundum, ut in ea moveantur. Facile pisces ab aqua substentantur, quoniam piscium gravitas parum, aut nihil excedit gravitatem aquae; adeo ut aqua immota, aut levi concussu agitata fulcire eos possit, ubi vero pisces in aqua substinentur corporis flexu sibi facile motum imprimunt, quo se vibrant, & movent. Haud aliter quam homo natandi peritus potest se sub aquis conjicere. Quod autem pisces tali conatu utantur, hinc colligi potest, quod, qui sunt aqua graviores, dum dormiunt, in fundo maneant, laeviores autem supernatent. Inter pisces numerari possunt ii, qui volantes vulgo nominantur ut hirundo, pelagia, accipiter marinus, quia, & in aquis vivunt, & branchias habent.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
